COMAM dissipare

COMAM dissipare
COMAM dissipare
apud Senec. Troadib. actu 3. v. 468. ubi de Astyanacte,
Cervice fusam dissipans latâ comam:
Iactare est. Natura enim hoc affert, ut homines comati levi motu et iactatione cervicis crinem inaequaliter circumfusum et aliqua in parte conglobatum discutiant, ac in suum locum redigant. Quatere crinem, vacat Seneca. Nat. Quaest. l. 1. c. 17. Coniugum quidem manu crinis ille, quem effundere olim mos viris fuit, attrectabatur; sed ilum sibi sine ullo artific formosi quatiebant, non aliter quam iubam generosa animalia. Ita namque in Hercule Fur. Actu 4. v. 948. apud eund. leo rutilat iubam cervice iactans. Et apud Petronium Thessali quadrupes solet altas quatere iubas. Et Silio bellator equus excussu cervicis aptare iubas dicitur. Citata igitur verba Senecae pronuntiantur cum gestu Astyanactis motâ paulum cervice comam disicientis: quod in puero alacritatis signum est. Idem, Hippolytô, Actu 2. v. 394. Sic teere iactae colla perfundant comae. Ab eodem gestu Δώριεές τε τριχάϊκες Grammaticis antiquis, οἱ συνεχῶς τὰς τρίχας διὰ τὸ δραςικὸν κινοῦντες. Ioh. Fred. Gronov. ad loc. Troad. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • QUATERE Crinem — vide supra Comam dissipare …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”